QDP Ep 104: De Nominibus Reducibus

Argumentum primi(!) colloquii–abhinc duos annos habiti–instauratur, denuo enim tractantur nomina singulorum amicorum eorumque fontes ac origines.

Quae est tui nominis origo? Sumpsistine tibi novum quoddam nomen Latinum? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adicite #QDPod104.


Creative Commons LicenseQuomodo Dicitur? Podcast: Episode 104 by Justin Slocum Bailey, Gus Grissom, and Jason Slanga is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License.

4 thoughts on “QDP Ep 104: De Nominibus Reducibus

  1. valentinus

    hoc colloquium valde me delectavit : scitisne praesidentem macronem dixisse : “sicut Jovem franco-galliam praesessurus sum!” ?

    Reply
  2. Matthias Marcus Herrbergius

    Grātiās prō iūcundō vestrō colloquiō! Valdē placuit vōs tam bene Latīnē sermōcinantīs audīre. Rēs minūtula mē offendit, ūnum ex vōbīs vōcem “quoque” ante vōcem, ad quam refert, pōnere. Potius dīcat “īn septemtriōnālī quoque Carolīnā”. Nam etsī Rōmānī nōn sumus, tamen addiscāmus linguamque poliāmus, ut niteat splendōre quasi antīquō 🙂
    Nunc ad rem, quam popōscistis: Mihi, inter alia, nunc duo sunt nōmina: Matthīae nōmen ā mātre acceptum, Hēbraicē “dōnum Deī” significāns, quasi nōmen meum lēne ac mīte est et omnia in mē mītia significat. Annō bis mīllēsimō decimō quārtō mihi id displicēre coepit ac nōmen Mārcī assūmpsī, prīmum, quod ā Mārte prōvenīre vidētur, deinde, quod est Latīnum.

    Nunc valēte! Podcastum vestrum semper flōreat vigeatque!

    Reply
  3. Jason Naylor

    Salvēte Collocūtōrēs Optātissimī,

    Grātiās iterum prō emboliō ēgregiō aliō. Reveniēns colloquiō prīmulō mihi valdē perplacuit; quoque opportūnitās fābulam nōminis nārrāre! Incēpit ita: ante bīduum prīmum mēum – Bīduum Angelopolitānum apud Vīllam Gettiānam abhinc duōs annōs – referendum fuit nōbīs tabulās quae spatium ‘nōmen Latīnum’ inclūsit. Ut dīxit Iūstus, nōn anteā cōgitāveram ut nōmen Latīnum ēligam!

    
Fōrmula trālātīcia cōnsulta, facile praenōmen cognōmenque elegī – ‘Faustus’ nōmen auspicātum mihi vīsus est, etiam ‘Silvānus’ commodum quoque quia silvae, montēs, flūmina et alia ‘loca dēserta’ mihi valdē placent.

    Nōmen inveniēns longior perdūrāvit, sed ēventum iūcundissimum gessit – ‘Tiberius’ iam placuit, etiamsī praenōmen historiāliter fuit, partim quia nōmen illīus ‘Captain James T. Kirk’ est, sed magis quia verbum Etrūscum quō venit ’Thefarie’ est.

    Coincidentia ignōta, uxor mea ‘agnōmen’ habet, orīgināliter ‘Teafaerie,’ cūrātiōne vel statiōne suā apud Conventum Arcuātum (ut ita dīcam, ’Rainbow Gathering’ – iter annuum dē castram pōnente quod interdum frequentābāmus), et saepe abbreviātum ’The Faerie.’

    Mihi vidētur, ambō sat similia ad ’Thefarie’ sunt, et opportūnitātem gerere nōmen uxōris omittere nōn potuī!

    Vocārī, igitur, ‘Faustus Tiberius Silvānus’ soleō.

    Valēte,

    Faustus

    https://en.wikipedia.org/wiki/Tiberius_(praenomen)

    Reply

Leave a Reply to valentinus Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *