QDP Ep 165: De Imagine Nivali et de Foraminibus

Tres(!) sodales imaginem quodam die nivali ab Augusto captam tractant, necnon foramina terrestria quae fortasse ad terram australem ducunt.

Vivitne equus de quo loquebantur sodales? Si vivit, ubi vivit? Quae alia in imagine animadvertis? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod165.

Horse, person, trees, and play structure in the snow from a distance

5 thoughts on “QDP Ep 165: De Imagine Nivali et de Foraminibus

  1. D. Foliensis

    Vt uos quam feliciter ualentes haec notula inueniat, amici! Desiduo (etiamsi inconstanter) haec colloquia uestra laetissimo animo auscultaui, quapropter maximas gratias uobis ago. Nuperrime, muneri latinae uiua uoce docendae litteras petitorias conscribere incepi; maxime autem oportet manumittam linguam meam (ut ita dicam), nam nonulli anni transierunt abhinc occasionem latine colloquendi ortam mihi. Quaestio itaque uenit mihi in mentem: num uos aliiue uobis noti Latinam ‘uiuam’ doceatis pro stipendio super Zoom alioue simili? Certiorem, quaeso, me faciatis, sodales – per epistolam electronicam, si uelitis. Iterim, iubeo uos peroptime ualere.

    Reply
  2. Andreas Lusitanus

    Saluete! De equo illo nihil scio neque de Magno Pede qui eum comitat (estne Magnus Pes?), sed XLIX annos natus sum, et niuem tantum anno uidi praeterito, cum in Macedonica Republica essem ad scientificum colloquium. Collega quidam me contulit ad regionem qui macedonica lingua Mavrovo dicitur., in qua ualles, montes et lacus pulcherrimi sunt. Niuem tetitigi et cum ea lusi ut infantulus nouitate excitatus. Vtinam foramen inuenissem terrestre ad Mavrovo, aut ad locum alterum frigidissimum ut niuem denuo uiderem! In natione mea tantum in quosdam montes paululum niuescit hieme. Valete!

    Reply
  3. Michaël Schillerus

    Gratias vobis ago pro colloquio hoc et priore, et gaudio vos revenisse! Insuper vocabuli ‘pollicis’ oblitus eram, itaque gratias ago denuo!

    Reply

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *