Tractantur quidam mores qui propter coniunctionem hiemis et coronaviri mutati sunt.
Suntne tibi mores propter coniunctionem hiemis et coronaviri mutati? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adice #QDPod166.
Gratias ago vobis pro colloquio novo!
Omnia mutata sunt, sed nunc plus temporis ad legendum habeo. Iam lego Libros Regum e Vulgata, qui faciles sunt lectu, et Libros Confessionum Sancti Augustini, qui magis mihi placent sed difficiliores mihi sunt, ergo paucas paginas Confessionum lego per diem tantum.
Velim scire quos libros et quas epistulas vos nunc legitis aut intra morbum legistis.
Salvete omnes, ludens pila pennata corpus exercere soleo. Nunc morbi causa nobis in Batavia non licet. Ideo in horto aut in silva ambulo et curro. Ab ineunte fine septimanae in viis esse post 20.30 horam prohibitum erit. Est novissimum praescriptum contra morbum coronam.
Valde gaudeo vos iterum in interrete adesse.
Curate ut valeatis!
Solebam in litore ambulare aut in hortis in urbe ubi uersor, sed nunc in confinamento (anglice “lockdown”), in natione mea (Portugallia), et exire non possumus nisi ad cibos aut medicamina emenda. Licet quoque ambulare aut currere, sed apud domum. Itaque mensibus transactis solebam quidem cum cane mea in litore deambulare, sed ab initio anni huius tantum in uico meo idque breuiter, ob confinamentum possum deambulare.
Hiemis coniunctione non mores mutantur mei. Apud me (non longe ab Olisipone uersor) hiems ualde amoena est. Hodie +15º C (id est 59º F). Rare enim minus quam +10º (50º F) patimur, rare quoque pluit, et numquam niuescit.