Quomodo spectacula et sacci in scholis adhiberi possint (cf. ep 68, 69)

Iason et Iustus (et casu Augustus!) spectacula nuper in lucem edita tractant, et quomodo magistris ad discipulos docendos et tales ludi propositi et spectacula ipsa usui sint. Iustus et Iason Latine rem tractant: Iustus et Iason cum Augusto forte Anglice rem tractant:

QDP Ep 68: Quid est in sacco Iasonis?

Hoc in colloquio, Augustus et Iustus quid sit in sacculo Iasonis celatum conicere conantur. Hoc colloquium non tantum audiri, sed spectari, potest hic: Quin, auditores spectatoresque, tale colloquium cum amicis Latine loquentibus habetis? Certiores talium colloquiorum nos faciatis aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”)… Read more »

QDP Ep 67: Satis de Amicitia

Plura de piscibus Augusti, de saccis quibusdam deflatis, necnon de amicis iudicandis dicuntur. Nisi te iam nobis tradidisti, quaesumus hoc facias aut hac in pagina (infra) aut apud Prosopobiblion (“Facebook“) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adicite #QDPod67. Quis es? Ubi habitas? Semper gaudemus ex auditoribus audire! Quomodo Dicitur? Podcast: Episode 67 by… Read more »

QDP Ep 66: De Dulcedine Amicitiae

Tres amici novum vehiculum Augusti necnon sententiam Ciceronis (ab Ismael Fortunato propositam) de dulcedine amicitiae tractant. Suntne tibi sodales quibuscum tam audaciter loquaris quam tecum? Certiores nos facias aut hac in pagina (infra) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adicite #QDPod66. Nolite oblivisci fabulam illam radiophonicam adire: http://steppingintoci.weebly.com/sonitus-mirabilis.html Quomodo Dicitur? Podcast: Episode 66 by… Read more »

QDP Ep 65: De Fabulis Mirabilibus

Quibusdam miris narratis, tres amici colloquium de amicitia instaurant. Etiam fabulam novam ‘radiophonicam’ ab amicis editam describunt laudantque. Suntne dicta vel loci de amicitia (apud quemvis scriptorem) qui vobis placent? Certiores nos faciatis aut hac in pagina (infra) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adicite #QDPod65. Nolite oblivisci fabulam illam radiophonicam adire: http://steppingintoci.weebly.com/sonitus-mirabilis.html Quomodo… Read more »

QDP Ep 64: De Sole Obscurato (cum Anna Andresian)

Hoc in colloquio, Augustus et Iason, Iusto absente, cum amica Anna Andresian versantur et de sole obscurato colloquuntur. Vidistisne obscurationem solis? Certiores nos faciatis aut hac in pagina (infra) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adicite #QDPod64. De Defectu Solis (ab Anna scriptum): Initium nunc facit luna solis obtegendi! Pars superior et ad… Read more »

QDP Ep 63: Cum Alexandro Veronensi

Haec est altera pars eius colloquii, quod Iustus cum Alexandro Veronensi habuit Matriti in Hispania. Agitur de conventu CAELO et de anno scholastico mox venturo. (Prima pars est Sermo Raedarius qui hic audiri potest!) In quas res ad annum scholasticum aut ad autumnum pertinentes maxima cum exspectatione prospicitis? Certiores nos faciatis… Read more »

QDP Ep 62: De Amicitia (pars prima)

Hoc in colloquio Augustus et Iustus et Iason de libro “De Amicitia” nomine colloqui incipiunt. Quae dicta, memoriae digna, Ciceronis velitis nos tractare? Certiores nos faciatis aut hac in pagina (infra) aut pipiando (“tweeting”) @QDicitur–adicite #QDPod62. Quomodo Dicitur? Podcast: Episode 62 by Justin Slocum Bailey, Gus Grissom, and Jason Slanga… Read more »